Itaque cum venisset Alexander ad montes Caspios, miserunt ad eum filii captivitatis decem tribuum. Ex edicto enim tenebantur egredi non licere, postulantes ab eo egrediendi copiam. Cumque quaesisset causam captivitatis, accepit eos recessisse aperte a Deo Israel, vitulis aureis immolando, et per prophetas Dei praedictum esse eos a captivitate non redituros. Tunc respondit, quod arctius eos includerent. Cumque angustia viarum obstrueret molibus bituminatis, videns laborem humanum non sufficere, oravit Deum Israel, ut opus illud compleret. Et accesserunt ad se invicem praerupta montium, et factus est locus immeabilis. Ex quo liquido apparet non esse Dei voluntatem, ut exeant. Egredientur tamen circa finem mundi, magnam hominum stragem facturi. Et, ut ait Josephus, Deus quid facturus est pro fidelibus suis, si tantum fecit pro infideli? Cumque rediisset Alexander in Babylonem, sumpto veneno usum linguae amisit, et extremam voluntatem suam scripto expressit. Et noluit monarchiam suam in aliquem transferre, ne aliquis par ei in potentia apud posteros legeretur, et duodecim quos ab adolescentia sua socios habuerat, regni successores instituit. Haec autem institutio non stetit. Nam quatuor ex his tantum, aliis abjectis, regnaverunt, sicut in historia Danielis est comprehensum. Mortuus est autem cum esset annorum triginta duorum: et duodecim annis regnavit. Et dicitur a quibusdam, quod duodecim Alexandrias aedificavit, pro numero annorum, quibus regnaverat. Ipse in Ammone condidit Parathonium, id est virtutis suae indicium, scilicet arcum triumphalem.